csorvastortenete
Menü
 
Bejelentkezés
Felhasználónév:

Jelszó:
SúgóSúgó
Elfelejtettem a jelszót
 
Szólj hozzá
 
Egy kép - egy történet
 
Csorvási évfordulók 2011
 
Csorvási évfordulók 2012
 
Honlap
 
Ki tud róla?
 
Testvértelepülési kapcsolataink
 
kiadványok
 
Kapcsolat
 
Békés megye hadtörténete
 
Csorvási Oklevéltár
 
Csorvási Kastélyok-kúriák
 
HONSZ Csorvási Szervezete 1932
 
Középkori Csorvás

Következő 10 cikkElőző 10 cikk

.

  2011.01.07. 11:59

Gerlai Abrahamffy Farkas Gerla, Csaba, Mezőmegyer, Gerendás, Csorvás, Csákóhegyes, Sopron, Apácza, Gyarmat, Belzelénd, Fás, Mágor, és Vésztö Békés s Tamáshida Biharmegyei birtokait Nagyécsi Klárának, néhai gerlai Abrahamffy István özvegyének adományozza. 1580. eszt.

Volfgangus Abrahamffy de Gerla, bona sua Gerla, Csaba, Mezőmegyer etc. in békess. et bihar. comitatu sita Clarae Nagyécsi, viduae Steph. Abrahamffy de Gerla perennaliter donat. An. 1580.

Nos Baltasar Meleg episc. csanadiensis, sacr. c. r. Mattis consiliarius, nec non praepositus ecclaes crucis de Lelesz, memoriae commendamus, quod egr. Volfgangus Abrahamffy de Gerla, filius egregii olim Emerici, filii Stephani sonioris, filii egr. condam Petri Abrahamffy de Gerla coram nobis personalitor constitutus oneribus et quibusvis gravaminibus fratrum, propinquorum et consanguin suorum, alior. etiam quorumvis, quos vidalicet subscriptum tangeret tangereque aut concernere in futurum quoquo modo posset negotium, ad inirascriptam fassionem suam firmiter et inviolabiliter observandam super se ultro assumptis et levatis sponte et libere vivaeque vocis suae oraculo exstitit nobis confessus, pariter et retulit tali modo quod ipse attentis et consideratis illis plurimis fatigiis, laboribus, curis, industria et sollicitudinibus, imo etiam exponsis grosae Dnae Clarae Nagyechy, relictae egregii alias Stephani Abrahamffy de dicta Gerla iunioris, filii annotati quondam alterius Stephani simiiliter Abrahamffy senioris, quas ipsa in recuperatione elibcrationeque et reincorporatione e manibus alienis universerum bonorum, portiomumque et quorumvis iurium possess. venerabilis condam Joannis presbyteri Abrahamffy, filii egregii condam Francisci similiter Abrahamffy, fratris carnalis dicti quondam Petri Abrahamffy, nec non egr. olim Casparis itidem Abrahamffy, filii condam Volfgangi, filii antedicti olim Stephani Abrahamffy senioris in possesaionibus Gerla raedicta, Csaba, Mezőmegyer Gerendas, Csorvas, Chakolhegyes, Sopron, Apacza, Gyarmat, Belzelend, Fas, Magor et Veszteű in Bekessiensi ac Tamashida vocatis in Bihar Comitatibus existen. aliorum etiam ubivis habitorum et adiacentium prompte et indefesse exhibuisset, impendisset, et erogasset, motus etiam zelo illo fraternalis amoris, quo erga eandem Dnam Claram Nagyechy relictam ac egregium Joannem filium antedicti olim Stephani Abrahamffy iunioris afficeretur, matura et exacta inter se deliberatione praehabita ac ex certa animi sui scientia et sententia totales et integras portiones possess. dicti condam Emerici Abrahamffy genitoris sui consequenterque eiusdem ipsius fatentis una cum portionibus possess. eidem fatenti ex bonis et portionibus possess. praenotati condam Casparis Abrahamffyi iure successorio cessis has scilicet et illas in praenominatis possessionibus Gyarmat, Belzelénd, Fás Magor et Veszteü in Békessiensi ac Tamashida in Bihar. praedictis Comitatibus exist. habitas et adiacentes, simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinenciis guibuslibet, terris scilicet arabilibus cultis et incultis, agris, pratis, pascuis, campis, foenetis, sylvis, nemoribus, montibuS vinearumque promontoriis aquis item fluviis, piscinis, piscaturis aquarumque decursibus, molendinis eorumque locis generaliter vero quarumlibet utilitatum et pertinentiarum, quocunque nominis vocabulo vocitatarum integritatibus, sub suis veris metis et antiqus limitibus exist. ad casdem utpote omnes portiones possess. immediate, per expressum denotatas, de iure et ab antiquo spectant et pertinere debentes, omni denique eo iure iurisdictionis, usus, proprietatis et dominii plenitudine, quibus eaedem ad ipsnm Volfgangum Abraharnffy fatentem pertinuissent, memoratis Dnae Clarae Nagyechy relictae ot Joanni filio pfati condam Stephani Abrahamffy iunioris eorumque haeredibus et posteritatibus universis utriusque sexus. iure perpetuo et irrevocabiliter in filios flliorum haereduinque et sucoessorum suorum per haeredes et posteritates utriusque sexus universas tenendas, utendas, possidendas pariter et habendas, dedisset, donasset, contulisset, per manusque tradidisset et assignasset quemadmodum nostro etiam dedit, donavit et contulit per manusque ex nunc et de facto dedisse et assignasse asseruit in couspectu pleno suo iure et cum effeotu harum nostrarum viogre et testimonio litterarum mediante. Datum in festo sacrat. corporis Christi A. eiusd. 1580.

 

.

  2011.01.07. 11:57

 

Nagyécsi Klara, gerlai Abrahamffy János, vancsodi Nagy Ersébet született Abrahamffy, magok és gerlai Abrahamffy Farkas nevében Gerla, Csaba, Mezőmegyer, Csorvás, Gerendás, Sopron, Apácza, Csákóhegyes, Vésztő, Mágor, Fás békésmegyei sat. birtokaikra nézve Biharmegye közönsége előtt barátságos osztályra lépnek. Uj Bécs Varad mellett 1580
 
Clara de Nagyéch, Joannes Abrahamffy de Gerla, Elis. Nagy de Vancsod nata Abrahamffy suo et Volfgangi Abrahamffy de Gerla nomine intuitu bonorum suorum Gerla, Csaba, Mezőmegyer etc. coram universitate comitatus bihar. amicabilem transactionem ineunt Ao 1580.
Nos Blasius Boythy et Nicolaus Pazman Vicecomites ac Andreas Peres iuratus notarius Cottus Bihariensis nec non Joannes Zilay primarius requisitor litterarum et litteralium instrumentorum in sacristia sive conservatorio ecclesiae huius varad repositarum, idem etiam iuratus notarius arcis eiusdem varadiensis, memoriae commendamus etc. quod cum nos in festo beati Antonii confessoris proxime praeterito ad instantiam et legitimam petitionem grosae dnao Clarae de Nagyech relictae et egregii Joannis filii egregii condam Stephani, filii alterius olim Stephani Abrahamffy de Gerla ab una, nec non grosae Dnae Elisabeth consortis egregii Michaelis Nagy de Vancsod filiae vero olim Dnae Barbarae, filiae annotati olim Stephani Abrahamffy senioris de eadem Gerla tam in sua propria, quam etiam egregii Wo]fgangi, quondam Emerici filii praefati olim Stephani Abrahamffy senioris de dicta Gerla tunc absentis nominibus et personis erga nos factam in et ad domum curiamque nobilitarem praefatorum Dnae Clarae Nagyechy et Joannis Abrahamffy filii sui in hac civitate varadiensi in vico eiusdem Uj Bécs nuncupato in Cottu Bibar. exist habitam unanimiter et insimul convenissemus, tunc eaedem partes praedictae exbibuerunt nobis et praesentaverunt quasdam litteras spectabilis ac magn. Dni Comitis Nicolai de Bathor Judicis Curiae sacr. principis et Dni Dni Rudolphi secundi Dei gratia electi Romanor. imperatoris quae quidem litterae inter caetera declarabant, quod quamvis inter partes praedictas ratione totalium portionum possess. egregii olim Petri, filii praefati olim Stephani Abrahamffy senioris, item quondam Casparis, filii Wolfgangi, filii praefati olim Stephani Abrabamffy senioris nec non reverendi olim Joannis Abrahamffy canonici ecclesiae varad. filii videlicet olim Francisci Abrabamffy de Gerla praedicta, patrui videlicet memorati olim Stephani Abrahamffy senioris in possessionibus Gerla praedicta item Csaba, Mezőmegyer, Csorvas, Gerendas, Sopron, Apácza, Csákóhegyes, Vésztő, Magor, Fas in de Békés, Tamashida in bihar. Gyarmat et Zelind vocatis in de Zarand Cottibus exist. habitarum quaedam contentiones et controversiae ortae, diversae etiam violentiae, colonorum et famulorum captivationes et illationes damnorum ultro citroque factae perpetratae et subsecutae fuissent, nihilominus tamen eaedem partes matura intra se praehabita deliberatione, huiusmodi contentionibus et odiosis litibus abstinere finemque imponere volentes, ac mutuam potius et fraternam charitatem amplecti et colere cupientes, ad talem pacis et concordiae devenissent unionem, prout sese devenisse retulissent, coram praefato Dno Comite et iudice Curiae eo modo primo, quod praefati Volfgangus et Joannes Abrahamffy, eandem controversiam inter ipsos ex parte praescriptorum bonorum et iurium possess. annotator olim Petri, Casparis et Joannis Abrabamffy in prescriptis Comitatibus et possessionibus habitas subortam, nostrae iuridicae revisioni et arbitramento de earudem partium praedictarum pari voluntate et consensu unanimi electo et nominato in hac civitata varadiensi in dieto Cottu Bihar. existente in praesente scilicet festo beati Antonii Confessoris submisissent et quidquid ex praeattactis bonis et iuribus possessionariis dictorum olim Petri, Casparis et Joannis Abrahamffy hoc est sive portionem congruam, sive ius quartalitium seu quartam puellarem praelibatam Dnam Elisabethan Abrahamffy iure concernentem eidemque dari deben per nos cogiutum et compertum adiudicatumque iure mediante fuerit, id praefati Joannes et Volfgangus Abrahamffy eidem Dnae Elisabethae absque iuris processu de facto reddere et restituere ex cindereque ac ipsa etiam Dna Elisabeth pro se levare accipereque ac superinde litteras etiam expeditorias authenticas et sufficientes eisdem Volfgango et Joanni Abrahamffy debeant et teneantur. Deinde vero reliqua pars eorundem universorum honorum, portionum et iurium possess. mem oratorum olim Petri, Casparis et Joannis Abrahamffy in praeattactis possessionibus et Cottibus existent. habitarum, quae praefatos, Volfgangum et Joannem Abrahamffy aequali iure concenerent, inter eosdem die et loco in praesentibus facta ad hunc eundem diem evocatione aliquorum praecipuorum ex colonis et iobbagionibus in praescriptis bonis commorantium per nos arbitros in duas rectas aequales et condecentes partes divideretur et sequestraretur factaque per nos eorundem bonorum et iurium possess. in duas aequales partes divisione et sequestratione, super portione praefati Volfgangi Abrahamffy sibi ex praeatactis bonis et iuribus possess. cedere et provenire debentibus litterae testimoniales seu divisionales sigillis et chirographis nostris roborandae conficiantur et ad manus praefatae Dnae Elisabeth, eo quod idem Volfgangus Abrabamffy huiusmodi divisioni bonor. personaliter interesse non posset, eidem Volfgango Abrabamffy transmittendae dentur, quae omnia sub vinculo mille florenor. observanda esse confirmavimus. Quibus quidem litteris et earum continentiis modo praemisso per nos intellectis partes praedictae petitos nos voluerunt debita cum instantia ut nos communis iustitiae et veritatis rationem habentes praemissam eorum controversiam ex parte praenotator bonorum et iurium possess, dictorum olim Petri, Casparis et Joannis Abrahamffy in saepe dictis possessionibus et Comitatibus existent. et habitor. subortam dirimere, sopireque praeterea etiam divisionem et sequostraonein praescriptarum portionum et iurium possess. antefatorum Joannis et Volfgangi Abrahamffy modo praedeclarato fiendam iuxta arbitrativam et iuridicam nostram revisionem hoc die ad id specialiter destinato et praefixo peragere et perficere haudquaquam pigeret. Unde nos huiusmodi partium praedictarum petitionibus tamquam iustis et officiis nostris non incogruis, imo dignis et aptissimis plane devicti atque etiam favorabiliter plane inclinati initium sedand. et sopiend. primum controversiae inter praefatos Dnam Claram de Nagyech praedictam ac Joannem et Volfgangum Abrahamffy rationibus ex praemissis subortae hoc modo et ordine infra declaratis incepimus. Primum quia partes praedictae uno ore fatentur, praescriptas possessiones saepedicti quondam Casparis Abrahamffy possessionarias in dictis possessionibus Tamáshida ac Gyarmat in de Bihar et Zelind in de Zarand Comitatibus praedictis habitas, ex quo eaedem portiones possess. emptitiae fuerint sexum masculinum aeque ac foemineum concernerent, ideo easdem portiones inter pnominatos Joannem et Volfgangum ac Dnam Elisabeth aequaliter dividendas esse censuimus. - - - - - Caeterumquia de portionibus commemoratorum quondam Volfgangi, Petri Emerici et Stephani Abrahamffy posses in possessionibus Gerla, Csaba, Csorvás, Gerendas, Sopron, Csakóhegyes, Vésztő, Mágor et Fás vocatis in dicto Cottu de Békés existent. habitis praeallegatam quondam Dnam Barbaram Abrahamffy genitricem ipsius Elisabeth,

.

  2011.01.07. 11:55

 

Mátyás kir. parancsára a budai szüz Mariáról nevezett prepostság a részére Szilágyi Ersébet által adományozott Szenttornya birtokába beiktattatik. 1471 eszt.
 
Ad mandatum regis Matthiae praepositura S. Mariae de Buda in possessorium possessionis Szenttornya, ei per Elis. Szilágyi collatam per capit. budense introducitur. An. 1471.
Capitulum ecclesiae budensis omnibus Christi fidelibus praesentibus pariter et futuris praesentium notitiam habituris salutem in salutis largitore. Ad universorum notitiam harum serie volumus pervenire: quod nos litteras serenissimi principis Dni Matthiae Dei gratia regis Hungariae, Boheniae etc. reverentia, qua decuit, recepimus in haec verba. Matthias Dei gratia rex Hungariae, Bohemiae etc. fidelibus nostris capitulo ecclesiae budensis salutem. Dicitur nobis in personis fidelium nostrorum honorabilium Praepositi et Canonicorum novae ecclesiae beatae Mariae virginis in castro budensi fundatae,quomodo ipsi in dominium cuiusdam possessionis Szenthethornya appellatae, in comitatu de Békés habitae, ipsos ex collatione illustris Dnae Elisabeth, genitricis nostrae carissimae omni iuris titulo concernentis legitime vellent introire, super quo fidelitati vestrae firmiter mandamus, quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum, quo praesente Joannes Fodor de Halaszteleke, vel Osvaldus filius eiusdem aut Emericus Szabó, neve Martinus de eadem Halaszteleke, ant Michael de Oroshaza, sive Blasius de eadem, aliis absentibus, homo noster ad facies praescriptae possessionis Szenthethornya, vicinis et cometaneis eiusdem universis, inibi legitime convocatis et praesentibus accedendo introducat memoratos praepositum et canonicos praefatae novae ecclesiae beatae Mariae virginis in dominium eiusdem, statuatque eandem eisdem simul cum cunctis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet, praemisso iure ipsis incumbente perpetuo possidendam, si non fuerit contradictum. Contradictores vero, si qui fuerint, evocet eosdem contra ipsos praepositum et canonicos nostram personaleim in praesentiam, ad terminum competentem, rationem contradict onis eorum reddituros et post haee huinsmodi introductionis et statutionis seriem cum contradictorum et evocatorum, si qui fuerint, vicinorumque et cometaneorum, qui praemissae statutioni intererunt, nominibus, terminoque assignato, eidem nostrae personali praesentiae fideliter reseribatis. Datum Budae feria secunda proxima post festum sanctae Trinitatis anno Dni 1471, regni nostri anno quarto decimo, coronationis vero octavo. Nos itaque mandatis praefati domini nostri in omnibus obedientes, ut tenemur, una cum praefato Osvaldo filio Joannis Fodor de Halasztelek, homine suo regio, nostrum hominem, videlicet honorabilem magistrum Bonedictum de Wyfalw socium et concanonicum nostrum ad praemissam introductionem et statutionem faciendas, nostro pro testimonio fidedignum duximus destinandum. Qui tandem exinde ad nos reversi, nobis conformiter retulerunt: quod ipsi feria quinta proxima ante festum nativitatis beati Joannis baptistae proxime praeteritum, ad facies praescriptae possessionis Szenthethornya accedendo, vicinis et cometaneis eiusdem universis inibi legitime convocatis, praesertim vero Blasio de Komlós, in sua et Michaelis fratris sui carnalis personis, Gregorio Elekes, Judice de Chorvas, in personis Sebastiani et Joannis filiorum Abran de Gerla, Luca Bánya, in possessione Zenás commorante, in persona magnifici Mathyus de Maróth, Ambrosio Cher iudice in possessione Kiralsaag, vocatae commorante, in persona ilustris dmine Elisabeth, genitricis praefati Dni nostri regis, Emerico Szabo et Demetrio Talas nobilibus de Halasztelek praesentibus, memoratos praepositum et Concanonicos praefatae novae ecclesiae beatae Mariae virginis in dominium possessionis eiusdem Szenthethornya introduxissent, eandemque iisdem, simul cum cunctis suis utilitatibus, et pertinenciis quibuslibet, praemisso iure ipsis incumbente perpetuo possidendam, nullo contradictore apparente statuissent diebus legitimis et horis in facie eiusdem permanendo. In cuius rei memoriam firmitatemque perpetuam praesentes litteras nostras privilegiales pendenti sigillo nostro consignatas, alphabetoque intercisas ad fassionem dictorum domini nostri regis et nostri hominum duximus concedendas. Datum per manus venerabilis viri Dni Matthaei lectoris et canonici ecclesiae nostrae praefatae, sexto decimo die diei introductionis et statutionis praenotatae, anno Dni supradicto, praesentibus ibidem honorabilibus Dnis Thoma, Benedicto, Matthaeo, Laurentio, Michaele, caeterisque canonicis fratribus nostris in dei ecclesia praedicta regi iugiter famulantibus sempiterno.
 
.

.

  2011.01.07. 11:52

 

Mátyás király gerlai Abrahamffy Tamásnak uj adományképen ajándékozza Gerendást, Csorvást, két Sopront, Apáczát, két Tompát, Segresthezest, Erdengeshegyest, Veresegyházát és Benedekházát s az orodi káptalannak meghagyja, hogy őt e birtokokba bevezesse, Buda. 1458.
 
Matthias rex comittit capitulo orodiensi ut Thomas Abrahamffy de Gerla in possessorium possessionum Gerendas, Csorvas két Sopron, Apacza, két Tompa, Segresthezest, Erdengeshegyes, Veresegyház et Benedekhaza ei nova donatione collatarum introducatur. Budae an. 1458.
Matthias Dei gratia Rex Hungariae etc. fidelibus suis capitulo ecclesiae orodiensis salutem et gratiam. Cum nos consideratis fidelibus et fidelium servitiorum meritis fidelis nostri egregii Thomae filii Abrahae de Gerla per eum ut didicimus primum sacrae regni Hung. coronae tandem et maiestati nostrae sub locorum et temporum varietate cum omni suae fidelitatis constantia et solicitudine indefessa exhibitis et impensis possessiones Gerendas, Csorvas, Keth Sopron, Apacza utrasque Tompa, Segresthezes, Erdengeshegyes, Veresegyhaz et Benedekegyhaza vocatas in cottu de Bekes existentes in quarum pacifico dominio idem Thomas praedecessores suos ab antiquo perstitisse seque persistere asserit etiam de praesenti, totum et omne ius nostrum regium, si quod in praedictis possessionibus qualiterumque haberemus aut nostram ex qualibuscunque modis, viis, causis et rationibus concernerent maiestatem simul cum cunctis suis utilitatibus et pertinentiis quibuslibet praemissis sicut praefertur stantibus, et se habentibus prefato Thomae filio Abrahae de dicta Gerla suisque haeredibus et posteritatibus universis novae nostrae donationis titulo vigore aliarum litterar. nostrarum donationalium exinde confectarum in perpetuum contulimus etc. Adeo fidelitati vestrae firmiter praecipientes mandamus quatenus vestrum mittatis hominem pro testimonio fidedignum quopraesente Georgius Zakallus de Elved aut Gregorius similiter Zakallus de eadem Elved, aut Georgius filius Barnabae vel Marcus sive Bartolomaeus filius eiusdem Barnabae de dicta Elved, neve Blasius Berek ceu Andreas Serteldi de eadem Elved, sin Gregorius de Piski aliis absentibus etc. Datum Budae in festo beati Jacobi apostoli. A. D. 1458.
 
Gr. Károlyiak levéltárában lévő hitelesitett másolatból

Következő 10 cikkElőző 10 cikk

 
Pontos idő
 
Ennyien láttak minket
Indulás: 2010-12-27
 
Képtár
 
Csorvási Helytörténeti Gyűjtemény
 
Mások írták
 
Pro Urbe Csorvás Egyesület
 
A hónap verse
 
Csorvás Díszpolgárai
 
Csorváson születtek
 
Csorváson éltek
 

Lilith Megéhezik 4 - Az Apáca Show,a fantasy új epizódja elérhetõ    *****    Felnõtt mesék, különös történetek, némi erotikával fûszerezve. Versek, eszmefuttatások. Underground írások,Sniffanytól.    *****    BLACKPINK NEWS • Gyere és ismerd meg a világ egyik legismertebb és legnépszerûbb dél-koreai bandját, a BLACKPINK-et!    *****    LEPD MEG MAGAD VAGY SZERETTEDET EGY KÜLÖNLEGES MANDALÁVAL, VAGY ÁSVÁNYÉKSZERREL! RENDELÉS ÜZENETBEN VAGY AZ OLDALON!    *****    Ismerd meg és nézd meg a norvég SKAM címû sorozatot és 7 további remake sorozatát! Naponta friss hírek! SKAM - SKAM    *****    IGAZÁN DÖGÖS ÉS EGYEDI SZERETNÉL LENNI? 10-20% CSAK MA MINDEN ÁSVÁNYKARKÖTÕRE, GYÖNGYKARKÖTÕRE, MEDÁLRA! NÉZD MEG FB-OT!    *****    "Eljött értünk a végzet, s keze nyomán milliók hulltak élettelenül a porba. Félelem bûze áradt szét." - SZEREPJÁTÉK    *****    Angolturi Lerakat - Angol használtruha kereskedés. Gyerek és felnõtt ruhák már 350.-Ft/kg-tól Gyors kiszállítás    *****    Ismerd meg és nézd meg a norvég SKAM címû sorozatot és 7 további remake sorozatát! Naponta friss hírek! SKAM - SKAM    *****    KÖLTÖZÉS - www.kitfitbefit.hu- Fitness - Életmód - Cikkek- www.kitfitbefit.hu - www.kitfitbefit.hu - www. kitfitbefit.hu    *****    Ismerd meg és nézd meg a norvég SKAM címû sorozatot és 7 további remake sorozatát! Naponta friss hírek! SKAM - SKAM    *****    Suzanne Collins - Énekesmadarak és kígyók balladája Gyere nézz be! #ÉhezõkViadala #Read&Speak Blog #GyereNézzBe    *****    Mistfall egy csodálatos hely amely elvarázsol játék közben!    *****    Mistfall egy gyönyörû hely amely elvarázsol játék közben!    *****    A horoszkóp a lélek tükre,egyszer mindenkinek bele kell néznie. Rendeld meg a képleted én segítek értelmezni amit látsz!    *****    Hamarosan megjelenik a Csókfülke címû film második része. Premier: 2020 július 24. Ne maradj le semmilyen információról!    *****    Silhouette in the Darkness - Reménykedni valamiben, majd elveszíteni: az jobban fáj, mintha semmit sem reméltél volna.    *****    Enigma Disease ⊱ Egy háborút már önmagában vívni is nehéz; s megmenteni mindenkit? Tudd: nem lehet...    *****    Horoszkóp megrendelések, asztrológiai és ezoterikus olvasmányok, szoftverek, letöltések. Szeretettel várlak az oldalon!!    *****    Részletes személyiség és sors analízis,3 év elõrejelzéssel + ajándék névmisztikai elemzés júliusban. Rendeld meg most!!!